- NOVEMVIRI
- NOVEMVIRIapud Athenienses fuêre inter praecipuos eorum Magistratus, qui annuô Imperiô defungebantur sic: ut unusillorum Archon diceretur Fastosque signaret, alter Rex, tertius Polemarchus, reliqui sex Thesmothetae, teste Polluce l. 8. c. 9. Quos Magistratus cum sortiti essent illi, quos Populus designaverat, oportebat in eorum vitam inquiri, antequam Magistratum capesserent, idque fiebat prius apud Quingentorum Senatum, deinde apud Iudices: cuius utriusque ἀνακρίσεως eadem erant Capita, quorum nonnulla etiam hodie leguntur. Ex Polluce ista habe: Εἰ Α᾿θηαῖοί ἐισιν, ἑκατέρωθεν ἐκ τριγονίας καὶ τῶ δήμων πόθεν, καὶ ἐι Ἀπόλλων ἐςτὶν ἀυτοῖς πατρῷος καὶ Ζεὺς Ἑρκεῖος, An ab abavis utrinque cives essent Athenienses et ex quo populo: an illis apollo Patrius et Iuppiter Hercaeus, nec ne? Ὦ Ἄνθραπε τίς ἦν σοι πατήρ; ἐμοὶ ὁ δεῖνα. Οἰκεῖοι τίνες εἶναι μαρτυροῦσιν ἀυτῷ; πάνυγε, πρώτων μέν γε οἱ δεῖνα ἀνεψιοί. εἶτα οἱ δεῖνα ἀνεεψιαδοῦς. εἶτα οἱ δεῖνα οἷς ἤρια ταυτὰ. εἶτα Ἀπόλλωνος πατρῴου καὶ Διὸς Ἑρκείου. γενῆται. εἶτα Φράτορες. εἶτα οἱ δημόται πολλάκις ἀυτὸν δεδοκιμάςθαι καὶ ἀρχὰς ἄρξαι, καὶ ἀυτοῦ διεψηφισμένοι φαίνονται, Heus tu, quis tibi Pater est? Mihine? Ille. Quinam de cognatione testimonium illi dicunt? Multi, primum quidem, hi Patrueles: deinde hi Patruelum filii: deinde hi, quibus sepulchri ius cum illo commune est: deinde Apollinis Patrii et Iovis Hercaei Genetae: deinde Phratores: deinde populares: qui illi saepius suis suffragiis Magistratus commiserunt atque approbârunt. Ὦ῎ Ανθρωπε τίς ἦν σοι μητὴρ; ἧ δεῖνα. Heus tu quae tibi Mater est? Mihi ne? Haec. Οἰκεῖοι τίνες εἶναι μαρτυροῦσιν ἀυτ῀; πάνυ γε, πρῶτον μέν γε οἱ δεῖνα ἀνεψιοί εἶτα εἱ δεῖνα ἀνεψιαδοῦς εἶτα οἱ φράτορες τῶ οἰκείων ἀυτῆς καὶ δημόται. Quinam de cognatione testimonium illi dicunt? Multi: primum quidem hi, Patrueles: deinde hi, Patruelum filii: deinde Phratores et populares cognatorum eius. Εἰ τοὺς Γονέας ποιοῦσιν εὖ; An parentes honorârint? Εἰ ἐςτρατεύοντο ὑπὲρ τῆς πατρίδος; An pro Patria militârint? Εἰ τὸ τίμημά ἐςτιν ἀυτοῖς; An census sit illis? Εἰ ἀφελεῖς; An integri corporis essent, nec ne? Vide quoque Demosthenem πρὸς Εὐβουλίδην. Approbati postea a Senatu, itemque a Iudicibus, iurare tenebantur in Leges, se eas esse observaturos: quod si secus fecissent, auream statuam suam esse pensuros, Συμφυλάξειν τοὺς νόμους, ἤ χρυσοῦν ἀνδριάντα ἀποτίσαι ἰσομέτρητον, ut docet Pollux l. 8. c. 9. ubi id a Solone institutum, et statuam Delphis fuissepositam ait. Tantum porro honestatis curam huic Magistratui voluit esse Solon, ut si quis Archon vinô se ingurgitâsset, capitale ei fuerit ex lege: Τῷ Ἄρχοντι ἄν μεθύων ληφθῇ, θάνατος ἔςτω ἡ ζημία, cuius meminit Diog. Laertius in Solone. Sed ne quis vicissim Novemviris his iniurius esset, Lex alia vetuit, Ἐὰν Θεσμοθέτην ἢ Ἄρχοντα ἐςτεφανωμένον ἤ τινα ἄδειαν, ἤ τινα, οἷς ἂν ἡ πόλις τι ὰ ἄδειαν, ἢ ςτεφανηφορίαν, ἢ τινὰ τούτων`, οἷς ἄν ἡ πόλις τινὰ τιμὴν δῷ ὑβρίσου τις, ἢ πατάξῃ ἢ κακῶς ἔιπῃ, ἄτιμος ἔςτω καθάπαξ, Si quis Thesmothetam aut Archontem coronatum, aut aliquem eorum, quibus civitasaut immunitatem aliquam aut coronam ferre aut honorem aliquem concessit, contumeliâ affecerit, aut pulsaverit, aut maledixerit, ignominiosus esto; Rationem severitatis reddit Demosthenes κατὰ Μειδίου, quia civitati proprie, non privato alicui, fiebat iniuria: Rex praecipue, quia cum uxore sacra curabat, non nisi virginem civem in uxorem ducere poterat, iuxta Legem perscriptam in columna lapidea iuxta aram Bacchi εν Λίμναις. Tandem, quemadmodum hi Novemviri, antequam assumerentur ad Magistratum illum, de omni retrorsus vita acta causam dicere solebant; quod fi nullam dedecoris labem perpetuâ innocentiâ contraxissent, ad τὴν Ἀρχὴν adsumebantur: Sic Magistratus gesti causam dicentes, rationesque ferentes, si tum quoque Innocentes usquequaque apparuissent, ad Arcopagiticum Senatum conscribebantur, Solonis Lege: Γὴν εν Ἀρείῳ πάγῳ βουλὴν εἶναι ἐκ τῶ κατ᾿ ενιαυτὸν Ἀρχόντων, quam habes apud Plutarchum in Solone et Pericle. Vide Sam. Petitum Commentar. in Leges Atticas l. 3. tit. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.